nella vita i falsi allarmi sono numerosi, e quando giunge il pericolo vero a volte non lo si riconosce come tale, ma lo si confonde fra tante cassandre…
Haud facile fides
mendaci homini tribuĭtur, ut fabella docet. Puer ovium custos erat et
cotidie, prima luce,ex ovili in viridia prata gregem suum agebat. Olim,
dum oves pascit, quod taedio afficiebatur, per iocum magna voce
inclamare coepit: “Ferte mihi auxilium! Adventant enim lupi famelici,
qui pecŏra mea vorare cupiunt”. Statim pastores et agricolae cum
bacŭlis concurrērunt sed nullos lupos invenērunt. Tum puer: “Vobis
gratias ago, – inquit – quod celerĭter pervenistis, sed lupi, postquam
clamorem meum audivĕrant et adventum vestrum animadvertĕrant, timore
capti sunt et in silvas confugērunt. Redĭte igĭtur aequo animo ad opera
vestra”. Laetus ioco puer saepius inclamavit et, quotienscumque homines
veniebant, novas excusationes inferebat. Denĭque cum lupi vere
supervenērunt, puer terrĭtus rursus auxilium imploravit, sed agricolae
saepe decepti puero fidem non tribuērunt. Itaque lupi sine pericolo
magnum ovium numerum cepērunt et devoravērunt.