11.08.08

il pastorello bugiardo

Post in Generale at 09:14 :: 點閱次數 (87)

nella vita i falsi allarmi sono numerosi, e quando giunge il pericolo vero a volte non lo si riconosce come tale, ma lo si  confonde fra tante cassandre...

Haud facile fides mendaci homini tribuĭtur, ut fabella docet. Puer ovium custos erat et cotidie, prima luce,ex ovili in viridia prata gregem suum agebat. Olim, dum oves pascit, quod taedio afficiebatur, per iocum magna voce inclamare coepit: “Ferte mihi auxilium! Adventant enim lupi famelici, qui pecŏra mea vorare cupiunt”. Statim pastores et agricolae cum bacŭlis concurrērunt sed nullos lupos invenērunt. Tum puer: “Vobis gratias ago, - inquit – quod celerĭter pervenistis, sed lupi, postquam clamorem meum audivĕrant et adventum vestrum animadvertĕrant, timore capti sunt et in silvas confugērunt. Redĭte igĭtur aequo animo ad opera vestra”. Laetus ioco puer saepius inclamavit et, quotienscumque homines veniebant, novas excusationes inferebat. Denĭque cum lupi vere supervenērunt, puer terrĭtus rursus auxilium imploravit, sed agricolae saepe decepti puero fidem non tribuērunt. Itaque lupi sine pericolo magnum ovium numerum cepērunt et devoravērunt.